BALMA seu BALMENSE COENOBIUM

BALMA seu BALMENSE COENOBIUM
BALMA, seu BALMENSE COENOBIUM
vulgo Baumes les Nonains, oppidul. est Comitat. Burgens. ad Dubim fluv. 4. leuc. a Vesuntione; cum veterrimo intra muros Monastreio Virginum, Benedicti regulam sequentium. Alia in iisdem Sequanis est Balama, Monachorum Cluniacensium Abbatia. Significat autem vox Balma, linguâ Gallicâ, antrum seu cavernam, praesertim in monte, aut alio aliquo loco eminente. Hinc et S. Balma in Provincia nomen accepit, Sainte Baume, vel la Balme. Italis quoque Balma, antrum est. Est etiam castrum Balma, in pago Viennensi, vicinum Crimiaco Cremieu. Hadr. Vales. Notit. Gall. De voce sic habet: Lapis sepulchralis seu tumba est Balma, Arvernis Baumo: quam vocem Provinciales quibusvis sepulchris tribuunt, praesertim vero antris sepulchralibus seu cryptis. Vide Vincentium Baralem Tom. 1. c. 37. laudatum Carolo du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”